is toegevoegd aan uw favorieten.

Sacerdos reparator cum Jesu Summo Sacerdote-Reparatore

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Dat Hij kome, de LIEFDE van den Vader en den Zoon; het vuur zijner liefde ontsteke; de harten der menschen, het aanschijn der wereld hernieuwe; aan alle priesters geve een „heilig" leven, leven van liefde en offer: SACERDOS ET HOSTIA. — Deus Caritas est. Summa sapienta: dilectio Dei!

ORATIO.

Ave, Maria, Filia Dei Patris. Ave, Maria, Mater Dei Filii. Ave Maria, Sponsa Spiritus Sancti. Ave. Maria, Templum totius Sanctissimae Trinitatis.

Ave, Maria, Domina mea, Mater mea, Regina cordis mei; vita, dulcedo et spes mea carissima.

Accipio Te in mea. Accipe me in tua.

Tuus totus ego sum, et omnia mea tua sunt, o Virgo super omnia benedicta.

Sit ergo in me anima tua, ut magnificet Dominum.

Sit in me spiritus tuus ut exultet in Deo.

Pone Te, Virgo fidelis, ut signaculum super cor meum, ut in te et per te Deo fidelis inveniar.

Largire, o benigna, ut illis annumerer quos tamquam filios amas, doces, dirigis, foves, protegis.

Fac, ut amore tui, terrenas omnes spernens consolationes, caelestibus semper inhaeream.

Donec in me, per Spiritum Sanctum, Sponsum tuum fidelissimum, et te, fidelissimam ejus sponsam,

formetur Jesus-Christus, Filius tuus, Sacerdos et Hostia,

ad gloriam Patris! Amen!