is toegevoegd aan uw favorieten.

Sacerdos reparator cum Jesu Summo Sacerdote-Reparatore

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

HET OFFER IN DEN HEMEL.

Et vidi: et ecce in medio troni et quatuor animalium, et in medio seniorum, AGNUM STANTEM TANQUAM OCCISUM, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus, missi in omnem terram.

Et venit: et accepit de dextera sedentis in throno librum.

Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram AGNO, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum.

Et cantabant CANTICUM NOVUM dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum et aperire signacula ejus; quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo et natione. Et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes; et regnabimus super terram.

Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum .... dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.

Et omnem creaturam, quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno et AGNO: benedictio, et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum.

Et quatuor dicebant: Amen.