Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Dcfecissc alios dolui: nil tale timendum De te prorsus erat „Quid ni? Quae commoda secum Res tulerint dominique novi, iam miror et ipse.

Ergo libertate bona tecum utar amice,

Vera loquens, quae, ingrata licet, te vincere possint. Ex quo, conversis rebus, mala tempora luges,

Nonne, cedo, multa ipse stupes (fatcaris oportet) Commoda, quae penitus proavos latuere? „Fuisset (Dis aliter visum) in nostris haec visere fatis" Diceret, e tumulo si quando effcrret aperto Quisque caput, tot grata videns miracula rerum. Si potes, aspernare; tarnen nonne uteris istis,

Fare, bonis? Quoties, qua vix pede caprea nuper Incessit titubante, trahit te tuta sedentem, Impatiensque morae, substratis machina lamnis Igne potens? Quotiesque stupes per ahena volare Tenuia fila tuam, electro famulante, loquelam, Dum longe absentes absens affaris amicos?

Sluiten