Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

|Fol. 94v is onbeschreven.

No. 22.

pol. 95. Humillima recommendacione premissa cum promptitudine obscquendi. Reverendissime pater et domine graciosissime, multiplicium favorum et graciarum beneficia, que alias in Romana curia in negocio promocionis mee ambassiatoribus graciosissimi domini mei, illustris ducis Gelrie, ac eciam Alteto de Steenbergen, preposito Zutphaniensi, consanguineo meo in causa promocionis sue ad prebendam Leodiensem gratuite vestre propiciacionis benivolencia super merita mea impendere dignabatur, ad plenum recognoscere nequeo, offerens proinde id modicum quod sum aut valere potero vestris mandatis et beneplacitis obligatum. Dignissimam assumpcionem vestram ad cardinalis apicem in sacro Romano collegio nuper fidedignorum relatibus in Domino gaudenter intellexi, quam digna Dei providencia factam constanter teneo, exigente sublimi vestrorum eminencia meritorum. Insuper, reverendissime pater, experte benigne vestre magnificencie pietas mihi confidenciam tribuit vestre dominacioni cordialiter supplicandi, quatenus venerabili Arnoldo de Tricht, preposito ecclesie sancti Johannis Traiectensis, licenciato in decretis, in legibus bacallario, illustris graciosi domini ducis Gelrie ambassiatori, presencium exhibitori, socio et confratri meo carissimo, pro votiva expedicione ac fructuosa data et signatura rotuli familiarium suorum in iocundissima assumpcione sanctissimi domini nostri Bonifacii pape XX, dignetur caritas vestra magnifica apud eundem dominum nostrum papam ac eciam in negocio promocionis mee graciosam dextram solite propiciacionis porrigere favorabiliter adiutricem; in tantum facientes quod negocia domini mei ducis ac mea optatum sortiri queant effectum vestro benignissimo patrocinio mediante. In quibus gratissimam complacenciam eidem domino meo duci et suis faceret vestra paternitas

Sluiten