Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

torem quales his calamitosis temporibus quam plurimi provincias onerant et civitates, sed habere iter per Bremam in superiorem Germaniam ad fratrem suum, ut literis per ministrum scriptis ad suos idem isti cives sui intelligant Bremae si coneeaserit dominus ut salvus Bremam veniat: dicit enim hic monitum fuisse se per dominum Rulicium ut tuas per me literas ad ministrum illum Amstelodami commorantem (residentarium vocant) impetraret si modo istac profleisci cogitaret ad fratrem suum. Hic etiam mihi renunciavit quam benigne accipiebantur in Gallia domini literae, ut iam magis sit serius ut tuas impetret et habeat. Ego ecclesiarum vestrarum erogationem tribus aureis auxi etsi parum mihi nunc suppetit ad munerandum praeter voluntatem et ab illustrissfimis] D[ominisJ ord[inibus] supplementum impetravi. — Auspicatus sum ab alterius comendatione: nunc memet ipse obtrudam non diffidentia aliquapromissi tui (sed tamen seis periisse silentio Amyclas) ego enim satis intellexi non modo ex dulcissimo nostro colloquio sed etiam ex amplissimis tuis muneribus ad instruendam meam bibliothecam liberrime ad me missis quam tibi sim curae: qui etiam libenter memorare dignatus es convictum ftallorum praesertim dilectissimi tui fratris in Academia Grlasguensi, ut non dubitem quin proximis comitiis Academicis nostri ratio autoritate et gratia tua habeatur: nisi fortasse existimes facilius praesente Domino Wimeneno conflci posse negotium aut ante eius reditum confieri non posse ac idcirco in eius adventum differendum quod tuae prudentiae committo: etsi interim ubi quempiam conveneris quem res ipsa concernit ex sermonibus tuis fieri possit aliqua praeparatio. Optime vale vir clariss[ime] ab illo tui amantiss[imo] et dig[nitatis] tuae devinctiss[imo]

Dabam Hagae Comitis Archib. Cassellens. hoe mane 8 Jun. 1645.

VI.

Archibaldus Cassellensis Constantjno Hüoenio.

Nobilissimo et ornatissimo domino Domino Constantino Hugenio

Equiti Clariss[imo] et Suyllechemii Domino observandiss[imo].

Quod tam diu (nobilissime domine) sustinuerim gratulatoriam

Sluiten