Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

uterque favor est gratuitus quidem. Creatura enim qua creatura nihil promeretur, itaque quidquid nanciscitur gratuitum est: attamen si peccat promeretur poenam: si ergo exinde consequitur dei favorem (gratiam scfilieet]) erit illa gratia non simpliciter gratuita benevolentia nomine "Dn expressa in Sfcripturis] sed D'Qrn quasi dicerem viscera qua voce misericordia et commiseratio erga misenim signiflcatur utrumqe ut hecc sic tarnen X*ptt; dicitur, sed hac diversa ratione: imo hie favor seu gratia ha60 major et pretiosior est ea quae data est primo Adam in qua si permanere vellet nunquam malus fuisset quam tamen deserere (cum eam in libero hominis arbitrio reliquerit Deus) posset et deseruit et desertus est. Sed haec secunda in Chlristol secundo Adam multo potentior est duplice ratione: primum quia non suspenditur in hominis conversione ab humano arbitrio, aut a voluntate respuitur quia sic divinitus adjuvatur ad faciendam justitiam ut praeter quod creatus est homo cum libero arbitrio voluntatis, et praeter doctrinam qua ei praecipitur quemadmodum vivere debeat, accipiat Spfiritum] S[anctum] quo fiat in animo ejus delectatio dilectioque summi illius atque incommunicabilis boni (etiam dum viator est) ut hac sibi velut arrha data gratuiti muneris inardescat inhaerere creatori atque inflammetur accedere ad participationem illius veri luminis ut ex illo ei bene sit a quo habet ut sit. Nam liberum arbitrium si lateat veritatis via non valet quicquam nisi ad peccandum, et cum id quod agendum et quo nitendum est, coeperit non latere sed manifestari, nisi etiam delectet et ametur: non agitur, non suscipitur, non bene vivitur. Ut autem diligatur charitas dei diffunditur in cordibus nostris, non per arbitrium liberum quod surgit ex nobis sed per Spfiritum] S[anctum] qui datus est nobis. Haec omnia Aug[ustinus] nisi me fallat memoria et [ro] de gratia 8 cap. Quando rogavit Ch[ristusJ ne fides Petri deficeret, quid aliud rogavit nisi ut haberet Petfrus] in fide liberrimam, fortissimam, invictissimam et perseverantissimam voluntatem: ecce quemadmodum secundum gratiam dei non contra eam libertas defenditur voluntatis: humana enim voluntas non libertate consequitur gratiam sed gratia potius libertatem ut potiorem et ut perseveret delectabilem perpetuitatem et insuperabilem fortitudinem. Quod enim coepit bonum opus Deus non derelinquit in medio: sed instar prudentissimi et potentissimi artificis a nemine deridendi aut impediendi ut sicdicamus opus suum ad finem perducit, perficit et expolit. Atque hoe

Sluiten