Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Abi.üjr COLLOQVIA OBSCVRORVM THEOLOGOrum

Louaniensium et aliorum eiusdem farince. lnterlocutores. Ruardus. Tiletanus. Curtius. Michael. M.artinus. lohannes a Lotianio. prcecipui doctores Louanienses.

Rvard. yisceb08issimi, Cordialissimi, Zelosissimique Domini doctores. Ego uocaui profunditates scientificas uestras, nonsine grauissima causa, sed cum maximo dolore cordis mei: sicut dicit Sapiens. Non est dolor supra dolorem cordis: ita quod ego non scio quid ego uolo facere, quia ego iam prae senio incipio ualde delirare, sicut hoe est communis generis in senibus. Ergo uocaui uos, ut Theologicaliter disputaretis, quid uelimus facere. Cvrtiys. Iesu Maria, quid est? Obijt sanctissimus Papa? Rvar. Per Deum sanctum est bene aliud. Ipse misit literas ad dominationes nostras, ualde iurgiales: in quibus conqueritur papaliter ualde, et sanctissimaliter, de nostra pigritia et desidia, quare nos sic mittimus crescere Lutheranos, et Lutheranas, quare non comburimus omnes? si non habemus ligna, ipse mittet exire indulgentias, pro emere ligna, Per Deum benedictum, est malum signum, quod ita nos obiurgat, quos solebat laudare. Per sanctum Anthonium quid fiet de istis pessimis Abl. iijv et II maledictissimis Lutheranis, ipsi uolunt semper legere Biliam istam maledictam, ex qua discunt, quod non est purgatorium, quod non sunt adorandi sancti, quod aqua benedicta nihil ualet, neque candelse consecratie, sed quod uolunt merdare desuper: et quod debent omnes communicare sub utraque specie: quod non possumus negare, si Papa uellet habere, quia tantum homines prohibuerunt in Concilio Constantiensi, et Basiliensi, sed nunquam fuit seruatum a toto mundo etc. Sancta Maria, ego scripsi tres libros contra, sed ipsi non curant. Ego per Deum sanctum non scio quid debemus amplius facere. Propterea ego uocaui dominationes uestras, ut audirem super hanc rem, conclusiones uestras responsiuas: corollaria, et quid-

Sluiten