Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Cic. de off. 1. 37. sic a Manutio exhibetur: equidem illud animadverto, quod qui proprio n om ine perduellis esset, is hostis vocaretur. Miror etiam Mayenum !) similiter errare ut putet quod ... vocaretur pendere ab illud animadverto. Etenim mancum locum exscripserat Manutius; ultima pars sententiae deest, quam si addideris nihil facere ad quaestionem de qua agiraus planum erit: equidem illud animadverto, quod qui proprio nomine perduellis esset, is hostis vocaretur, lenitate verbi rei tristitiam mitigatam. A verbo animadverto nimirum pendet acc. c. mf.; non quod ... esset.

Nee minus Scioppius -), Vorstius 3) et Vossius 4) omnigenus exemplis hanc sententiam tueri conati sunt. Scioppius praeterea explicationem addidit, quod in talibuselliptice positum esse pro: id modi ad quod modi idemque valere ac: quem ad modum. Quae explicatio ita inepta est, ut recte Gronovius exclamare videatur: 'numquam magis se Scioppius traduxit, quam cum male congestis aut corruptis aut male intellectis auctorum locis vincere voluit scio quod, ut vulgus usurpat, Latine dici.' 5)

Omnium superiorum copiis in unum coactis Perizonius °) huic opinioni defendendae operam impendit. Quae dissertatio qualis sit, optime docent verba Madvigii dicentis: 'Omnino nusquam minus Perizonium agnoscas,

1) 1.1. p. 6.

2) Auctarium ad grammatieam philosophicam p. 455 sqq.

3) de latinitate falso suspecta cap. 24.

4) de arte grammatica Lib. VII, capp. 20 et 62.

5) ad Plaut. Asin. 52.

ti) ad Sanctii Minervam III, 14.

Sluiten