Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quam in illo opere.' *) Is quoque, studio exemplorum copiam augendi nimis adductus, gloriatur se posse afferre exempla, quae apud alios non invenerit. 2) At etiam eorum maxima pars, ut rem minime spectans, rejicienda est. Ne dicam de verbis affectus, hic quoque incides in talia exempla, ubi quod nil nisi pronomen relativum est, veluti:

Cic de Amicitia § 8. sedego id respondeo, quod animum adverti, te dolorem . . . ferre moderate nee potuisse non commoveri nee fuisse id humanitatis tuae. 3) Explicatio, quam praebet, non multum differt ab ea, quam Scioppium excogitasse modo vidimus. Ut ille quod explicat per quemadmodum, sic Perizonius item per ellipsin dictum esse censet pro: hoe negotium secundum q}iod negotium, ut in Graecis pro öti nonnumquam uadón vel óión usurpatur. 4) Quasi ött ex illis longioribus formis natum sit. Immo prisca lingua Graeca pro öti nudum 6 saepe adhibuit.

Nimirum talia argumenta neque defensoribus fidem addere neque adversariis persuadere poterant.

Transeamus nunc ad eos qui alterius sententiae patrocinium sustinuerunt. Fusius rem tractavit Fr. Sanctius. 5) Is infestissimis verbis eos aggreditur, qui alteri opinioni favent. 'Barbare', inquit, fi) 'loqui omnes assevero, qui

1) Madvio opusc. II p. 233 annot.

2) Sanctii Minerv. ed. Seheidii p. 620 col. 2.

3) 1. 1. p. 618 col. 2 et p. 620 col. 2.

4) 1. 1. p. 620 col. 2 et p. 621 col. 1.

5) Minerva seu de causis linguae latinae eoimuentarius III, cap. 14, ed. Seheidii p. 616—629.

6) 1. 1. p. 618.

Sluiten