Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

vis deest, melior usus non nisi acc. c. inf. admittit. Tamen etiam hujus generis pauca exempla occurrunt, non ontpm nisi anud scriptores minus curatae orationis. Quae

vero et quot inveniantur, hic non ad rem. Hanc quaestionem infra, ubi de origine constructionis analyticae agam, tractabo. Hoe capite satis sit statuisse quando vel optimus usus quod verbis sentiendi et declarandi ad-

jungere possit.

Hactenus de exemplis, ubi quod usurpatum est. Nimirum in afferendis exemplis cum quia et quoniam eadem ratio sequenda est. Nam quamquam neque quia neque quoniam cum verbo finito in meliore Latinitate verbis sentiendi et declarandi adjuugitur, tarnen ea exempla, ubi eaedem conjunctiones habent vim explicativam, a quaestione removenda sunt. In iis enim quia et quoniam non loco accusativi c. inf. posita sunt, sed pro quod. Ejusdem generis sunt ac: miror quia, miror quoniam, quas formas nee magis iis annumeres, ubi conjunctio vice accusativi c. inf. fungitur. Talia vero exempla, quatenus discrepant ab optimo usu ideoque memorabilia sunt, in appendice afferam.

Ut brevi hujus disputationis summam faciam, hoe statuendum est: in colligendis exemplis constructionis analyticae removenda sunt omnia, ubi quod quia quoniam habent vim explicativam. Talium exemplorum exstant duo genera, nam aut potest fieri, ut vocabulum, quod conjunctio explicat, (pronomen, substantivum, adjectivum, adverbium) sit additum, aut ut non sit additum, sed facile mente suppleatur. Hujus rursus generis duae sunt species, sive sententia per quod quia quoniam ïncipiens sequitur, sive praecedit; hic particula brachylogice

Sluiten