Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Hactenus de Plautinis. Inter hunc antiquissimum scriptorera et qui post eum analyticam constructionem adhibuerunt magnum temporis intervallum interjacet. Nihil praebet Cato, nam unicum locum, quem huc pertinere putabant, p. 23 rejeci. Fortasse Varro semel iterumve ea usus est in libris suis de lingua Latina, verum propter codicum depravationem judicio abstinendum est. *) Neque locus Livianus, quem olim certum putabant, 2) hanc formam ostendere accipi potest. Est locus III, 52, 2, corruptissimus, necdum probabili emendatione sanatus. Codices exhibent: admoniturum sacrum montem constantiae plebis, sciturosque sine restituta potestate redigi in concordiam res neque ant. Satis manifestum est, verba que .. .potestate medela indigere. Olim legebant: scituros quod ... nequeant, quae forma cum apud Livium vix sit exspectanda neque ullo argumento nitatur, alii alias mutationes commendarunt. 3) Vir clarissimus Speyer me monet legendum esse cum Rhenano, sed inserta voce tribunicia: quam sine restituta (tribunicia) potestate redigi in concordiam res nequeant.

Demum apud auctorem belli Hisp. nova exempla occurrunt. Tria laudat Mayenüs, quorum unum supra rejeci. 4) Restant: 36, 1: legati Cartejenses renuntiaverunt, quod Pompejum in potestate ha-

1) Madvig 1. 1. p. 237, Mayen 1.1. p. 12 annot.

2) Couf. Perizoniüm ad Sanct. Min. p. 619, et Zumpt sec. Madvigium Op. II, p. 235.

3) Conf. Weissenborn in annol. crit.

4) p. 27.

6*

Sluiten