Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

cam, scriptis Apuleji invenies, sed ne cum conjunctivo quidem. Ergo codicum lectionem in integrum restituendam esse censeo.

Nunc ut facilis fiat conspectus, omnibus exemplorum constructionis analyticae in antiquiore Latinitate recensitis breviter recolam quot apud singulos scriptores exstent. Occurrunt cum conjunctivo: apud Plautum 3, Auctorem B. H. 2, Hyginum 2, Tacitum 1, Suetonium 1, Florum 1, Justinum 6, Frontonem 1, Apulejum in libris Metamorphoseon 14; — cum indicativo: apud Petronium 4, apud Justinum 2.

Quid ex his statuendum est? Videmus inter supra dictos scriptores neminem esse, quin minus magisve discrepet ab usu optimo. Sunt inter eos plerumque historiae auctores argenteae aetatis, tum astronomicorum scriptor Hyginus, libertus Augusti; hos omnes orationem minus curatam adhibuisse constat. Qui cum jam per se verisimile faciant, hanc constructionem remotam esse ab elegantiore dicendi scribendique usu, Plautus Petronius et Apulejus, in quorum scriptis multi vulgarismi deprehenduntur, opinioni favent, eam cum archaicae, tum posterioris aetatis sermoni vulgari attribuendam esse. Sin vero objicias vel hos scriptores minime Graecismis abstinuisse, neque Plautum, qui multa 'vorterit barbare,' neque Petronium, ut sit oriundus e regione Magnae Graeciae affini, neque Apulejum, qui perdiu Athenis eruditionis gratia peregrinatus sit, hoe sane nemo negabit. Attamen plura verum fontem ostendunt. Primum quod Apulejus tantum in libris Metamorphoseon hanc constructionem adhibuit, in ceteris vero nullum exemplum invenitur. In illis enim linguam archaicam et

Sluiten