Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

constat. Quotquot discrepantiae ab usu classico apud eum occurrunt, tot sunt proprietates sermonis cotidiani. *) Ergo dubitandum non est quin et nostra forma ex eo fonte effluxerit.

2. quia et quoniam.

Sed et dico quia et dico quoniam inde orta sunt. Quae res cum non ita perspicua sit, fere omnes Graecorum simili usu decepti eas loquendi formulas Graecismis assignaverant. Madvigius 2) de hac re sic judicat: 'huic generi (constructioni dico quod) ex antiqua et recta oratione sensim nato, occurrit apud scriptores ecclesiasticos alterum simile et tarnen ex origine longe diversa tractum, quum quia cum indicativo ponunt pro sententia infinita; apparet enim hanc dicendi formam apud eos natam esse, qui libros sacros veteris et novi codicis ita transferrent, ut verba singula annumerantes neque ön Graecum neque, quae ei respondet, Hebraeam particulam excluderent.'

Mayenus 3) 'hic quoque Graecismum agnosco.'

Bonnet 4) 'quant a quia on ne peut guère douter, que ce soit une traduction de öri.' et 'quoniam parait également une traduction de ön ou dióri.'

Dkaeger 5) in incerto est quid judicet: 'Wahrscheinlich

1) Conf. Koehler, de auctorum b. Afrie. et b. Hiep. latinitate. Act. Sem. Phil. Erl. I, p. 367 sqq.

2) Conf. II, p. 239.

3) 1. 1. p. 43.

4) le Latin de Grégoire de Tours p. 661.

5) Hist. Synt. II, 226.

Sluiten