Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

typicis interpretationibus ') fidei meae rationem tradidi. Hoe acturum me Capitoni praedixeram. attamen nescio, quomodo '"ter se CELLARIUS et Capito interpretati sint. Ille, audiente apitone, blasphema docere me in os convitiatus est in medio oro> parumque abfuit, (juin me verberasset, quamlibet pusio k'.^antem. Ita sui compotes sunt isti magni spiritus. Capito conatur hoe irae tribuere, sed non erat id eonvitii in ore natum, et falsum nondum ille agnovit. Post haec omnia, adduci se Capito passus est, ut paedobaptisinum, et alia, contra nos oppugnaret, in Hosea suo verbotim mea, presso licet nomine, confutans. Expostulavi cum viro, quod clam me hoe fecisset cum antea inter nos communicaverimus omnia. Objeci datam silentii fidem, monui eadem opera in re et Oecolampadium scripsisse. Respondit, sic se habere fidem suam, nee videre, quomodo Prophetae enarrari possint, suis, iino nugis Ckllarii, non receptis. Sed quid facerem? Liber editus erat, et ex dissidio nostro nihil nisi gravia scandala expectanda erant. \ ici me ipsum, adjunxi iterum me 'Ui, et familiarius, si quo pacto alienare eum possem a Ckllakiis 2) et aliis Catabaptistis, nam et his jam se adjungit, praetexens, se eos ita veile lucrari. Interim illi ipsum perdunt. Laboravit diu insomnia vir, vere alioqui pius. Conflictatur cum quotidianis morbis, inde aucta atra bilis hominem turbat. Ita tamen studet unitati Ecclesiarum, et Te atque Oecolami adii m observat, ut sperem, si moveris eum, et paulo gravius, 'ta tamen, ut Te adhuc amicum suum agnosceret, Te non parum apud ipsum profuturum. Idem OecoeampaMO scripsi, P'aeterea nulli mortalium haec indicavi. Sub finem libri ejus' circa fol. 50 lege quaeso, quae contra nos scripsit, ut inde arrepta occasione eum monere queas. Cumque mihi de hoe voles rescribere, cura, ut mihi in manus literae praesententur, capitoni enim jus est, mihi inscriptas resignare. Sic tentat et nos Satanas, sed, spero, frustra nos scindere

') t)e typologische Schriftuitlegging. *) Lees Cellarii?.

Sluiten