Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

reducitur. At gravi viro indignura videtur eiusmodi delectationes offerre aequalibus. „Agiles" nunc homines requiri clamant, seriam rem esse vitam hodiernam omniumque illam exposcere laborem. Non illud respondeo quod iam nimis est decantatum et quod verum esse nemo negabit: laxamenti tarnen aliquid et otii agilibus illis dandura esse et honestissimum esse otium quod alicui literarum generi, quodcunque illud sit, impendatur; hoe dico palamque declaro multo melius vitae consultum iri si ab illa curanda nonnulli (ne quam plurimi dicam) abducantur. Nemo iam est quin reipublicae emendandae civiumque status ordinandi negotium in se recipiat: ad illum laborem tam multi concurrunt ut periculum sit ne nunquam initium fieri possit. Recedant aliqui e medio et in aliquo angulo considant ubi se innocuo delectent studio: sic multo melius publicus ille labor procedet. Si tot quot res ipsa postulat recesserint, et ex illo numero tanta pars quantam aequum est hunc libellum emerint legerintque, ét praeclare secum actum agnoscet editor (quis autem non cupiat emolumenti aliquid ad illos pervenire viros qui, sui immemores, semper ad doctorum atque ipsius doctrinae commoda adiuvanda stant parati?) ét ipsi antiquarum literarum disciplinae aliquid novi sanguinis novaeque vitae accedet.

Illud autem quod me delectat carminum Latinorum pangendorum studium neque laudabo neque defendam. Si solus essem, qui illud haberem in deliciis, fortasse mihi ineptus viderer et (si possem) totam rem missam facerem. Sed socios habeo qui in eadem re felicissime versantur et praeterea aliis negotiis probandam omnibusque probatam navant operam. Quid quod qui inter nos facile princeps est etiam dux regit examen eorum qui hodiernas colunt literas Italicas. Neque redivivus ille aliquis est Virgilius sed, si quis alius, novic-ius: saepe (iusto saepius,

Sluiten