Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Oppidulum intrabat nostrum. Bellaria multa Hi venalia habent, alii spectacula praebent 195 Miranti populo: funambulus artiflcisque

Rector equi; turpis quoque adest iam simia docta Flectere colla canum, rectorque insistere curru; Ridiculos nanos hic exhibet, ille gigantas.

Laetitiae quantum est, quanta exspectatio vulgi! 200 Praeripiunt pueri promissi gaudia festi,

Hospitibusque hilares occurrunt. Vincit at omnes Sedulitate puer noster laetoque labore:

Stridula plaustra trahit secretis rebus onusta,

Fert humeris tabulam cura stipite; malleus ecce 205 Huic rapidis quatitur manibus: iam pegmata ponit! Artibus aut catulos natos cum matre perita Ignotam ad sedem deportat mollibus ulnis.

Artiflces norunt puerum blandeque salutant.

Discere grammaticae leges, evolvere libros 210 Spissos, obscuris aut invigilare poetis

Ingratum tibi nempe fuit; sed bellicus usus Armaque muniti recte quae militis essent Sedula iam parvo tibi erat cognoscere cura, Praecipuus sed navis amor: si forte iacebat 215 In portu egregie structa atque ornata triremis, Hanc tu quo studio spectabas! Quanta voluptas E variis lignis simulacrum ponere parvum! Consulto exemplo cui si quid deesse repertum, Prangere opus lepidum, dein instaurare laborem 220 Malebas imperfectam quam linquere navem.

Quin etiam tandem facta est tibi cymba, natare Quae posset, remis impelli, flectere cursum Imperio clavi: non parva haec cura parentum! Nempe semel, solita quia te non vidimus hora 225 Ire domum, ad portum propero: quid conspicio illic?

Sluiten