Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Nunc adventantes veteranos noscere cura:

Curritur ad portam, voces ubi mille salutem Huc illuc iaciunt, agnoscunt nempe sodales 25 Partibus e variis quos ducit fumida rheda Temporis exigui spatiis, iam dextera dextrae Iungitur et cernunt alios aliosque requirunt:

Quisque sibi caros. Auditur iam solitum illud:

Lucius en! Ubinam? Modo respice! Numquid obesus 30 Iste? at iam video! Nempe hoe curare vocatur

Pelliculam! Quid agis? Quid agunt fraterque paterque? Publius haud veniet? Post Fuscum nunc latet ille Mox emersurus! Sed nonne est Albius iste?

Non hunc barba decet nimis incomptique capilli: 35 Hic tonsore dies illum donabit! At Aulum Quid retinet? Capiti mercedem desecat. Ecce Cruribus exiguis festinans anseris instar Iste quis est? Certe quem quaerimus ipse videtur. Huc age Croesorum rapidissime! Nempe relictum 40 Pasciculum repetens consumpsti tempus, anhelans Nunc demum accurris: circumspice chartula ne qua Exciderit: nummis vel sic satis aspera bella Hic indicuntur.

Dum sic trepidantque rogantque Et circumcursant tandem inveniuntur amici 45 Cuique sui, iam iamque globis consistitur atque Sermones placidi flunt, rumpuntur at illi Yocibus interdum variis, dictoque iocoso Aggreditur stantem diversa parte sodalem Inque vicem petitur risus captator amicus. 50 Agnoscit medicum Musarum cultor et: „Heus tu, Die aegrine tui moriuntur legibus artis?"

„Inventusne tibi qui te legat?" ille reponit „Scire velim quanto tibi iam tua carmina constent." Grammaticus viso iuris doctore: „Trebati 55 Furibus astutis numquid scatet angulus iste?

Litibus agricolae gaudentne impendere nummos?" Clamat, et extemplo ridenti voce rogatur:

Sluiten