Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Omnes „Vivat Io" cantant „Academia": voci Huic tuba cum cornu, cum cornu tympana cedunt, Hac resonat paries, vibratque haec splendida vitra; 95 Hac demuni redeunt in mentes gaudia prisca:

Priscus enim sonitus senibus quoque tempora grata In pectus revocare valet praesentis et aevi Tollere moestitiam; iam non dignoscere possis Aetates varias, spectes si gaudia tantum:

100 Ecce omnes cantant, omnes quoque brachia iactant Cruraque qui possunt mixti iuvenesque senesque; Grandaevum, viridis cui mens sed debile corpus, Sustinet atque levat fraterno foedere iunctus Paene puer.

Vos o quibus haec spectare licebit 105 Felices omnes! multo felicior ille

Accedit quicunque choro! Nam nunc ego cuncta Quorum saepe antehac pars non spernenda vocabar Absens, heu, video, laetor quoque cantibus absens. Nostis enim — latuit nee me vos saepe fuisse lio De me sollicitos — mihi quae sit bruma peracta, Quam fuerit tristis, morbo longoque gravique Quae me vexarit: tandem tarnen illa recessit Et comités secum traxit; nunc aura Favoni Me recreat, sensim redeunt in corpora vires, lis Ante measque fores certo quae stare solebat Tempore iam grato sonitu me rhedula transit.

Nunc ego me euro, nunc ut revalescere possim Quique fui fieri rursus non tempore longo Ipse mihi quaero: iam stat sententia certa 120 Corporibus nihil esse magis plerumque saluti

Debilibus quam mentem hilarem, nil tam grave damnum Ferre animum quam quae contristant cunque dolore. Et quoniam fortuna dedit „mortalibus aegris"

Multa quidem lugenda diu, crudelia, saeva,

125 Nee tamen est quisquam cui nunquam riserit illa,

Sluiten