Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

5 Quos umbra tristis nunc nimium premit.

Perstat sed illis haud dubie memor Pectus bonorum, quae dederunt Yita prior comitesque cari.

Quodsi tenebras rumpere non nefas 10 Ilias, amoenae mittere paululum

Lucis, recessus ad piorum O utinam pia verba possint!

Y.

Ast et hinc absunt aln fldeles.

Iure, nam causis gravibus tenentur, Sumitur Bacchi, cyathis repletis, Haustus et illis.

5 Hic gravi morbo cruciatur, illum

Coniugis carae retinent dolores, Non enim cuiquam potior quiete Hac labor ullus.

Aedibus caris fugiat relictis io Languor ingratus, comitesque dulces

Mox vel invitis recreentur ipsis Legibus artis.

Ne novo festum referente lustro, Alma cum fidas iterum cohortes 15 Convocat Mater, caput absit ullum

De grege nostro.

Sluiten