Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

VIII.

Quos inihi reditus vocas?

Non est quod properemus Aspice hos iuvenes, nihil Qui curare videntur 5 Vesper an veniat dies

Sic tenet locus illos,

Dulce qui sibi gaudium Praestet inter amicos. Nonne est haec capitalibus 10 De virtutibus una?

Cognitus merito locus

Nam quem sic tenet, ille Firmus praesidium boni Virtutisque tenebit: 15 Non hic per varias vias

Huc illuc volitabit,

Nullas sed salebras timens

Enitetur in altum.

Firmi sint iuvenes boni 20 Virtutisque tenaces,

Hostis tum Batavüm solo

Non timebitur ullus. Custodes tarnen hos decent Explicantia frontem 25 Suavi carmina cum ioco et

Mitis munera Bacchi.

Illis pocula tollimus

Laeta quaeque precantes: Gaudeant hilari diu 30 Felicique iuventa,

Stulta pellere qua queant Moestae somma mentis.

Sluiten