Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Laetus abit veluti gravis est cui sarcina dempta Lucius et, quoniam scalis descendere longum est, Desilit; abreptaque sera, ceu carcere rupto Currit equus, flectitque viam; tum denique risu 235 Effuso pectusque levat vultumque relaxat.

Quo mox composito, suscepto munere fungi Pergit, at nunc intus non invenit, urbe relicta Sub noctem narrat rediturum ianitor illum.

Tandem Sextus adest, comitumque huic unus et alter 240 Assidet, et quaerunt festae consumere lucis Otia qui possint iucunde. Dulce sed illud Consilium rumpit non sane commodus iste In medios iaciens durum conviva libellum.

Qui licet haud illos sic ut modo terruit Aulum 245 Sollicitos reddat, risum tarnen hinc quoque pellit. Contrahit hic frontem, silet hic, hic murmure parvo Se comitesque suos insulsos dicit; at auctor Maestitiae plateam spectat guttasque cadentes,

Fistula quas puteo mittit, numerare videtur 250 Et certe subito est correptus frigore: mappa Non unquam faciem linquit, miroque fragore Sternuit interdum. „Vellem nunc Paulus adesset Hic" aliquis clamat: magica ut si vox foret illa Protinus en intrat Paulus: venit ille rogatum 255 Num sociis fuerit gratus post pocula somnus.

Ut vero circumspiciens notat ora silentum,

Tristitiem tantam quaerit quid moverit, atque Haud mora fatalis monstratur epistola, quando Venerit huc quisque attulerit narratur et unde. 260 Hanc bis terque legit Paulus claroque cachinno „Fallimur o socii" clamat: „cum Praeside nemo Ulla die festo tractare negotia quivit.

An non notus homo? Sanctorum cum grege totam In templo peragit lucem vitatque laboris 265 Omne genus. Sed praeterea quis credere possit A Veteris Rheni sic scribi civibus unquam: „Praemonstravit iter sceleris" decet iste poetam

Sluiten