Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ah miseret iuvenis, cauti qui morte parentis

Mature iuris cogitur esse sui:

Sentiet — heu sero forsan — quos illa potestas 100 Arcuerit patris depuleritque domo;

Hostes nunc etenim circumstant undique saevi,

Auribus horrendos incutiuntque sonos,

Diraque luminibus teneris spectacula praebent, Si potes o! vultum nunc quoque verte tuum! 105 Aut tibi non ullos posthac audire libebit Versiculos suaves dulciloquosque modos: Sic depravabunt scansae te saepe salebrae Per tenebras, qua non cernitur ulla via!

Hlud sed gravius iuvenem quod saepe docebit lio Sermonis stulti sordida barbaries

Nullius esse preti lepidum quod quodque venustum, Nunc pulchrum factum turpe quod ante fuit. Parva loquor: discet virtutem nil nisi nomen Esse et stultitiam quidquid ad alta vocat. lis Visere nee misero viridantia prata licebit Aer purus ubi pectora fessa levat,

Non arbusta dabunt umbram, non vallis odores

Florida nee rivus frigora grata dabit:

Inclusus posthac infelix nempe sedebit 120 Phoebeis radiis vix ubi rima patet,

Clausus erit dabiturque comes furiosus et aeger Vulneraque ante oculos tristia semper erunt. Colloquium nee erit nisi quod res ipsa movebit, Quae vexat socios otia quaeque negat. 125 Morbos cognoscet, cognoscet nil nisi morbos, Sed quibus haud unquam saevior ullus erat.

Ipsis vix medicis notos nunc discet ab istis

Quae pariant causae, quae mala quemque gravent. Funestusque et atrox quis debeat exitus esse, 130 Prosit damnatis ars quia tota nihil.

Iamque suis tandem commentis ipse laborat,

Tam bene descriptos sentit et ipse suo Corpore nunc morbos, nunc illum cogit Hvuyxri,

Sluiten