Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Tam lepidus, lepide quodque puella refert, Sit licet exiguum, sint signa arcana notaeque,

Nomina sint tantum, tune ego dives ero. Sed nocuere imbres, vereor, pedibusque viator 30 Inscius obtrivit munera tanta viae.

Horresco reputans quam non ego providus ipse

Sustulerim: digitos inseruisse puto;

Forsitan obscura est, heu, nostra reddita culpa Litera quae dominum quae dominamve notat. 35 Has ego divitias volui dare piscibus amens

Ludibrium, hanc praedam üuctibus ipse dabam." Talia per pectus volitant mihi fulminis instar,

Cor micat, atque tremens explicat ecce manus Vile tibi, vates, buxum, mihi carius auro: 40 Constat enim quondam quis fuerit dominus. Eloquar an sileam? Certe tibi vera fatebor:

Hostibus eveniat sic reperire meis!

Nam licet haud dubitem teneat quin dextra tabellas Haec mea defletas, dulcis amice, tibi, 45 Nil ibi quod vel tu possis cognoscere restat; Impressus digitus pumice rasus erat,

Et maculas veteres maculae texere recentes, Totaque sunt turpi sordida ligna luto.

Interior vero pars multo tristior ipsa: 50 Hei mihi conspectu quam gravis illa fuit!

Non monimenta tuae dextrae contemplor in illa,

Nil ibi quod pinxit Cynthia iam superest. Literulae paucae potuissent reddere nobis Istud versiculis nobile coniugium,

55 Nulla sed heu vestrae restant vestigia dextrae: Omnia sunt dura quippe remota manu! Sed quamvis doleam quod me spes lusit inanis,

Saevius hoe multo flebiliusque malum Accedit — sed enim moestus num conquerar istud co Indignerne magis mens mea laesa rogat.

h.

C

Sluiten