Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

His etenim ceris, quae iam nee nomina servant

Vestra nee ullius signa prioris eri,

Ipse iaces totus; tibi sed quae mira videtur, Crede mihi, multo res magis haec misera est. 65 Ipse iaces, heu heu, laniatus corpore toto, Heu facinus dirum, talia luminibus Quis cernat siccis? Nunc nunc o numina saeva Eumenides, poenas sumere tempus erat!

„I puer atque aliqua citus haec propone columna" 70 Ingenium agnoscis nonne poeta tuum?

Quaerere qui potui? Mihi dulcis vix subit ille

Versiculus, subito et vox tua tota sonat.

Cynthia conspicitur, cernuntur gaudia, rixae, Tristia quaeque habuit laetaque vester amor; 75 Deprendo lacrimas, deprendo saepe cachinnos, Et quae praeterea lumine Musa beat Caelesti tua— sed quis tandem barbarus unquam

Tam dire est ausus commaculare manus?

Ille tuus versus, divinae mentis imago, 80 Disiectus iacet, heu, vulneribusque lacer:

Scriptus enim non est dextrorsum a margine laevo,

Supposita at verbo singula verba suo;

Angustam seriem post hanc stat linea ducta,

Post illam cerae maxima pars superest 85 Quisquiliis impleta, tibi quas scribere nollem — Musae cultores ista referre pudet —

Sed me cura tui vetat hoe celare periclum,

Tu modo fac firmo discere corde queas!

„I nunc et pueros tali committe magistro" 90 Tullius haec; „i" hoe, haud dubium, inde venit,

Voce „puer" versus exornat saepe Catullus:

Hoe nomen „vetuli" quippe „minister" habet. „I puer et" dubium est utrum his sit Tullius auctor An Placcus: certum noscere difficile est, )5 „I nunc et" quoniam alter habet, sed et „ipuer" alter

Sluiten