Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Atque doraum quoties extremo sole redibat, 60 In sua conversis aliorum rebus egenis

Commoda, contracto vultu quassansque minacem Saepe manum iactabat in hunc convicia dira.

Sic non ingratos nee paucos degerat annos, Cum lecto recubans sub primi lumina solis 65 Terribiles audit sonitus dirumque fragorem, Quassarique suas aedes sentitque videtque.

Excutitur somno, scanditque ad limina tecti,

Atque hinc prospiciens extrema pericula rerum Cognoscit: nam pontus erat quaecunque videret, 70 Non intermissis qui tempestatibus actus,

Praecipiti cursu montes dum vol vit aquarum, Vel disiecturus iamiam solida illa videtur Fundamenta casae, mersaturusve sub undis Ipsam cum domino. Sed non discrimine tanto 75 Attonitus, mortisve metu rationis egenus, Sex septem lapides raro splendore nitentes,

Atque argumenti chartas gravioris Apella Colligit in saccum cautus; tune additur illis Aureus haud unus, plenam turn denique peram so Ipse sibi annectit.

— Lintei' conscenditur atque Iactantur remi: non est novus huic labor iste, Et nisi ventorum vis tanta exorta fuisset Tempore non longo tactus locus editus esset Atque inventa salus. Sed nunc quid robora prosunt 85 Assueti aut pugni remis ususve locorum?

Nam quid vitandum quamquam bene novit Apella, Qua melior cursus, quid nunc fuit utile nosse Antehac qui tumulus fuerit scopulum esse latentem, Cetera de genere hoe? Nam quae loca tangere temptat 90 Navicula hinc rapitur, sed quae fugienda videntur Huc inimica illam semper vis admovet undae. Fortius ille trahit: venti duplicare videntur Robora, sed siinulac vires paulum ille remittit Temporis ut longi fiat labor irritus unda

Sluiten