Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Protesilaus.

A.diacet Oceano Cereri vix cognita tellus, Non variis herbis, solis non lumine ridens.

Haud opus hic umbra, nee, si sit, praebeat illam Arbor; at haec regio — quis possit credere? — dives 5 Dicitur, et — maius miraclum — munere terrae. Illa suis opibus sed non se vestit et ornat Florida: detrusas obscuro carcere claudit.

Vestigat tarnen has hominum labor, atque repertis Cladibus ipsa suis, eheu, gens inscia gaudet.

10 Hic, ter lustra decem, paulo sunt aut minus illis, Cum tenerae iuvenis sponsae dabat oscula fossor, Mane domum linquens, et „mox carissima" dicit „Lucia sancta redit, nostro qua luce sacerdos Imponens capiti dextram hunc sacrabit amorem: 15 Coniugii proprium tum nidum ponimus." Illa Suaviter arridens „et pax habitabit amorque"

Dixit „ibi, quoniam omne meum tu, tu mihi solus, Et sine te cupiam quavis prae sede sepulcrum."

Cum tamen ante diem dictum bis nomina vates 20 Sponsorum recitans sollemni voce rogasset:

„Ecquis habet causas proponere, quominus illa

Sluiten