Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

torum praesentia personaliter constitutus, vir discretus et honestus Johannes dictus Wilgheman, oppidanus in Buscoducis Leodiensis diocesis, non ad hoe inductus dolo vel fraude, aut aliorum persuasione, suggestione sed ejus propria et libera, ut asseruil, voluntate, promisit ut debitor principalis se daturum et soluturum anno quolibet haeredilarie in festo Nativitatis Domini, religioso viro Fratri Aegidio de Breda, Priori conventus Fratrum Praedicatoruin in Buscoducis, ad opus ejusdem conventus annuum et perpetuum redditum tredecim Quartarum olei rapacis aut canapis, mensurae de Buscoducis, de ac ex camera ipsius Johannis, cum suis attinentiis, sita in Buscoducis apud Forum, inter cameras ibidem, inter cameram videlicet Sophiae, relictae quondam Ottonis Bilsman, ex uno latere, et inter cameram Johannis, lilii Boudewini, ex alio latere, additis tamen conditionibus infrascriptis; videlicet quod praenominati Praedicatores antedictum oleum ad honorem Dei Omnipotentis, Beatae Mariae suae Genitricis, ac omnium Sanctorum Quorum, in lampadibus infra eorum Kcclesiam dependentibus, comburant et in nullos alios usus quovis modo convertant; quodque etiam dictae tredecim quartae olei annuae pactionis permaneant perpetuis temporibus sine quacunque alienatione, apud dictum conventum Praedicatorum. et in casu quo iidem Praedicatores praedictum oleum quovis modo alienaverunt ab eorum conventu saepedicto, quod tune praefata camera cum suis attinentiis necnon possessores ejusdem erunt deinceps quiti et a solutione praefati olei omnino exonerati; et promisit insuper dictus Johannes Wilgheman ut debitor principalis super se et bona sua omnia fide sua praestita corporali loco juramenti ad manum mei Notarii publici infrascripti solemniter stipulans, viceet nomine dictorum Praedicatorum ac omnium quorum interest, vel intererit quod ipse dictis Praedicatoribus de praenominatis tredecim quartis olei annuae pactionis eis promissis atque ex dicta camera cum suis attinentiis annuatim, ut die-

Sluiten