Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Anno 1417 die 12» Septembris Elisabetha, vidua Wilhelmi back, donavit huic conventui censum 3 modiorum siliginis levandum super villam sitam in parochia de Tilborch in fundationem unius missae quotidianae in altari S. Dominici, retro chorum; quae missa debet esse sexta in ordine missarum quotidie in ecclesia conventus celebrandarum; item in fundationem unius anniversarii fundatricis et haeredum celebrandi annue Sabbatho post Octavas Paschae. Hic census anno 1458 permutatus est cum simili censu 3 modiorum siliginis super villam sitam in parochia de Uden in loco dicto Boekei.

Anno 1419 die 21 Aprilis Jacobus de Vladeracken donavit conventui censum dimidii modii siliginis super domum et agrum sitos in parochia de Geffen in loco dicto de Runne, in fundationem unius anniversarii sui, et domicellae Heylwigis de Nuwelant suae uxoris.

(XXI). Annus hic 1419 et civitati et conventui fatalis fuit. 29? enim Aprilis, quae dies Dominica Divo Petro Ord. Praed.Protomartyri sacra erat, incendium exortum in vico Hinthamensi ad intersignum Falconis, prope S. Antonii sacellum, in cineres et favillas redegit vicum Hinthamiensem, magnum Begginagium, magnum xenodochium, tectum Collegiatae S. Joannis, domum S. Spiritus seu mensam pauperum necnon aedificia circa forum omnia, excepto unico canisefïigiem proferente; ad quod extinguendum et concivibus succurrendum dum fratres concurrunt, ex subito tugurium quoddam domus S. Spiritus, straminibus tectum, aedificia conventus contigua incendit, totamque tam claustri quam ecclesiae massam voracibusflammis consumpsit, ac omnia pene hujus conventus antiquitatis monumenta Vulcano tradidit. Annum hunc sequenti chronographico Antiquitas notavit:

MVLCIberI pICeas slLVa deVsta Canet.

Incendium hoe quod praeter aedificia relata 112homines ex vita hac mortali abstulit ita plangit J. B. Grammaye in sua Taxandria:

Sluiten