Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

1519, variis vicibus procuratoris officio perfunctus, S. Theol. in conv. praelegit 1546; 1556 iterum procurator. Fuitetiam confessor in Monasterio Vallis Liliorum. 12 Maji 1559.

R. P. Wilhelmus de Dommelen, jubil. indutus 1495 12 Dec. 1559.

R. P. Otto de Herwarden prope centenarius.

Ordinem ante 1483 professus, praedicator evasit gratiosus. Anno 1507 eligitur nonus hujus conventus post reformationem prior,

verum nimio studio deturbato cerebello,

post triennium ab officio absolutus, supervixit mentis impos usque ad 6 Jan. 1560.

R. P. Petrus Mierlo ordinem professus 25 Martii 1509. Anno 1540 postquam pluribus annis terminarium egisset sedulum,

supprior hujus conventus instituitur, post triennium vero datur junioribus fratribus

lector artium 15 Jan. 1564.

(XL1) R. P. Stephanus de Mey, ab Affligemia communiter vocatus, hujus conventus filius, virvaldepacificusconfratribusque supra modum charus, circa annum 1556 eligitur prior conventus Groningensis et circa annum 1560 confessarius Monialium propre Brugas Vallis Angelorum. Anno 1561 quando monasterium 5 Nov. ab haereticis praedonibus spoliatum ac devastatum fuit, occisis crudeliter duobus ejus sociis R. P. patribus Joanne Antonii et Jacobo de Boots, tertio patre Arnoldo van den Kerkhove multis inflictis vulneribus semivivo relicto, ipse vix nonnisi Dei ope servatus, evasit. Ad conventum redux devotissime animam Creatori reddidit . . 27 Apr. 1566.

Sluiten