Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Papae Ordinem intravit. postquam aliquibus annis sacristae officium administraverat, e vivis abiit 27 Apr. 1586.

K. P. Aegidius Zuelre praed. et conf. anno 1560 in festo S. Bernardi toga regulari indutus act. 21, sedulus Verbi Divini dispensator evasit, qui luctuosis bis temporibus in paroehiam de Loon, Sacramentis administrandis, evocutus ab baereticis captus ac tribus vulneribus lethalibus laesus a Domina de Loon redemptus est ac a gravibus suis vulneribus curatus, opit ulante Dei Genitrice, quae suum clientem e mortis periculo liberavit. aliquibus annis pie supervivens aeternitatem ingreditur ... 20 Apr. 1587.

R. P. Martinus Leendt. anno 1536, in festo S. Gregorii Papae, habitu Ordinis indutus aet. anno 19° diem claudit 30 Apr. 1587.

Reverendissimus P. Godefridus a Mierlo, S.

Th. Doctor,ex priore conventus Ultrajectini Provinciae hujus Germaniae Inferioris Prior, demum Episcopus secundus llarlemiensis.

Communem lucem aspexit 2 Februarii anno redempti geneiis humani 1518, in Mierlo, celebri Pelandiae, cui Helmonda caput est, dynastia. Adolescens, aetatis anno 17°, in festo S. Servatii, togam accepit religiosam e manibus religiosissimi viri, P. Anselmi Ghemert, hujus conventus prioris, emissaque solemni professione.

tam graviter studiis incubuit, ut laurea doctorali meruerit honorari.

Anno 1547, e studiis redeunti hujus conventus in temporalibus cura imponitur,

Sluiten