Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Item Sermones de Tempore et Sanctis M. S Haec opuscula, eodem teste. Exim.

P. Ryderus. hujus conventus filius, asservavit ac edere meditabatur; verumtamen hodie in hoe conventu non inveniuntur.

R. P. Joannes Herselius, vir pientissimus,

venerabilis Patris Everardi Leend, de quo supra, conterraneus, per quadragintaannos confessarius, sedulusque in omni virtutum genere, maxime cordis simplicitate, imitator. Anno 1559, in festo S. Anthonii abbatis, Ordini nomen dedit, aetatis suae anno 19. Sacristae ac procuratoris ofticiis variis vicibus laudabiliter perfunctus, fratres tempore famis, miraculose, ut videbatur. pavit. Supprior etiam ac novitiorum magister primo 1586, dein anno 1606 creatus, fratribus miro virtutum exemplo praeluxit; quibus allectus Grobbendonckius,

hujus civitatis gubernator, eum conscientiae suae arcanis praefecit. Tandem meritis plenus, in senectute bona obdormivit in Domino 15 Mart. 1622.

R. P. Matthias Heesch, anno 1592, in festo S. Marei, Ordini adscitus, progressum admirabilem in studiis fecit, anno 1608 in capitulo generali Romae celebrato, approbatur ejus baccalaureatus, quo tempore conventum Calcariensem prior regebat.

Inde 1610, post festum S. Trinitatis, hujus conventus prior post reformationem vicesimus sextus electus. Post, hujus conv.

supprior fuit, non tamen Ultrajecti ut asserit p. de Jonghe Des. Bat. Dom. p. 117;

erat enim hic conventus extinctus, ante-

Sluiten