Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tempore quo dicitur prima missa in altari B. M. Virgiuis ; in hunc finem conventui donans censum unius et dirnidii modiorum siliginis levandum super domum et agros in parochio de Wadwyc.

Anno 1430 die la Aprilis Wilhelmus Broeder ultima voluntate donavit conventui censum unius librae super domum sitam Buscoduci in vico dicto onder de mandemakers, in fundationem sui anniversarii.

Anno 1431 die 14a Augusti Domina Elisabetha de Glivis et de Merca, Comitissa super Rhenum. Ducissa Bavariae, etc. Vidua Stephani, Ducis Bavariae, ac Beyneri de Valckenborch, Domini de Born, fundavit in hoe conventu quatuor anniversaria, in hunc finem donans censum 6'i modiorum siliginis, cujus donationis instrumentum ita sonat:

Domina Elisabeth de Glivis et de Merca, Gomitissa super Rhenum et Ducissa Bavariae, pie mota, ut apparuit, desiderans de suis bonis temporalibus Deo gratias agere, et cum eisdem saluti animae suae et suorum conthoralium felicis recordationis, videlicet: Generosi Principis Domini Stephani, Ducis Bavariae, ac Nobilis et Potentis Domini quondam Reyneri de Valckenborch, Domini de Born, salubriter providere, coram nobis scabinis infrascriptis ordinavit certum et annuum et haereditarium pactum viginti septem modiorum siliginis mensurae de Buscoducis, anno quolibet hereditarie et perpetuis temporibus, ex nunc deinceps ad et super decimam, dictam Die Thiende op Boekei, sitam in territorio de Herpen, ad Dominam Elisabeth praedictam, ut dicebat, spectantem et ex eadem decima cum suis attenentiis universis annuatim recipiendum et solvendum, de quo quidem pacto praedicto ipsa domina Elisabeth praedicta sex et dimidium modios siliginis annuae et haereditariae pactionis Mensae S. Spiritus, et sex et dimidium modios siliginis ejusdem pactionis pauperibus majoris Hospitalis in Buscoducis atque sex et dimidium modios siliginis ejusdem pactionis conventui fratrum Praedicatorum, et sex et dimidium

Sluiten