is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tunum. Et ut eo ferventius et attentius antefati provisores curae, provisioni et regimini dictae domus, juxta supradicta, intendant et solliciti sint, legavit unicuique eorumdem, pro tempore existentium, unam libram haereditarii et perpetui census singulis annissolvendam: videlicet libram cum media ex domo et area sitis prope Cappellam St. Georgii, in oppido praedicto, spectantibus pro praesenti ad Danielem Kroek; et libram cum media in loco dicto op die Oeteren. ex certis compignoribus ibidem jacentibus, prout in litteris scabinalibus desuper confeclis, plenius continetur, una cum dictis litteris et juribus universis ab eisdem, et eorum quolibet perpetue et haereditarïe habendas, tenendas et percipiendas. Itaque dictas tres libras, vel alteram ex eis ipsi provisores, vel eorum aliquis, nullo modo vendere poterit vel quovismodo alienare."

Competebant Priori hujus Conventus et alias provisiones et collationes, quarum cum fundationis annum non inveniam hic inserere libet.

Erat ergo Prior provisor concionum, fundatarum in sacellis S. Cornelii in aggere Vuchtensi; et S. Petri in platea Ortensi a Domino Magistro Francisco Udano. Sacellum S. Petri consecratum fuit anno 1500.

Erat similiter collator duarum Missarum fundatarum a Bartholomaeo de Mommer, cive Buscoducensi, in sacello juxta crucem in parochia de Vucht.

Habebat similiter colla,tionem et provisionem clusae in Vucht S. Petri, fundatae a Joanne Betten pro duabus reclusis.

Antonius Leendanus, prior hujus conventus anno 1556 die 20a Julii sororem Elisabetham Goessens de Boxtel in hac clusa reclusit, ut videre licet ex sequenti instrumento :

In Nomine Domini. Amen. Noverint universi quod anno (LXV1) Domini 1556. mensis Julii, die vigesima, honesta et discreta persona Catharina, filia Joannis de Vucht, pro tempore inclusa domus seu clusae, stantis in parochia de Vucht S. Petri, prope ecclesiam, ibidem constituta coram