is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

cassatis. revocatis et annullatis in perpetuum ex nunc deineeps habere voluit et mandavit: Eandemque medietatem pro praesenti legavitet reliquit fratribus Praedicatoribus in oppido de Buscoducis, ab eisdem fratribus statim post dictae Bertrandis obitum habendam, tenendam, et possidendam. ac haereditario jure assequendam; contradictione quorumcumque suorum haeredum ac aliorum in praemissis non obstanti. Super quibus omnibus et singulis dicta Bertrandis petiit si bi a suo notario publico subscripto fieri instrumentum unum publicum, sive plura. Acta luerunt haec in conventu dictorum fratrum Praedicatorum sub anno. indictione. mense. die, hora et pontilicatu, modoque et forma praenarratis. praesentibus ibidem honorabilibus viris Joanne de Craendonck. et Rutgero de Arkel. secretario oppidi de Buscoducis praedicti, ac quam pluribus aliis testibus fide dignis ad praemissa vocatis specialiter et rogatis. Et ego Henricus de Eyck de Buscoducis. presbyter Leodiensis dioecesis, publicus sacra imperiali auctoritate notarius praemissi testamenti, sive ultimae voluntatis clausulae praetactae cassationi. revocationi. et annullationi. ac omnibus aliis et singulis, dum sic ut praemittitur, fierent et agerentur, una cum praenominatis testibus. praesens interfui, eaque sic fieri vidi et audivi; ideo hoe praesens publicum instrumentum, manu mea propria scriptum, exinde confeci; signoque rneo solito et consueto rogatus et requisitus. signavi in testimonium veritatis omnium praemissorum."

(LXX) Anno 1457 die li» iMaji Nobilis Dominus Joannes Dicbier. comes de Megen, Dominus de Myerle, Eques Hierosolymitanus, condito testamento. huic conventui, in cujus ecclesiae choro apud Majores suos condi voluit, praeter argintea sua legavit censum annuum 158 florenorum super dominium de Craendonck, Eyndhoven et Woensel, in fundationem quatuor solemnium anniversariorum cum distributione panum, in dictis anniversariis. pauperibus a Conventu facienda. Testamentum hoe subjicere libet.