Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

pastore Domino Marcello de TJden relicta, condidit creavit et in vim perpetuae voluntatis pro se et suis haeredibus. futuris temporibus ordinavit et voluit, ex certa sua scientia, adjungens, quatenus deinceps fratres Praedicatores (XCII) Ordinis Beati Dominici pure, libere, simpliciter propterDeum in Opido Buscoducensi degentes et residentes, habere, tenere et uti debeant quociens tociens eos declinare continget ad opidum Montis S Gertrudis pro Verbo divino ibidem disseminando et publicando, seu alias, in urgentibus sui monasterii causis, camera sua posteriori cubiculari stante et situata in domo inhabitacionis actualis dicti opidi, in qua ïpsa testatrix in praesens commoratar, ad latus occidentale atque ultra praemissa voluit, et vult ipsa testatrix. in vim per pet ui sui testamenti, quatenus ipsi fratres modo praemisso honeste declinantes. licite uti debeant duobus lectis. in piaefata camera stantibus, cum suis correquisitis, videiicet: tegumentis, cervicalibus, linteaminibus, igne, luminaribus, una cum victu et potu ac aliis sibi necessariis fideliter tune et nunc, ac in futurum perpetuo administrandi; et hoe tociens quotiens praefatos fratres, incorporatos Opidi Buscoducensis, terminarios in suis terminis, ac pro aliis utilibus causis et necessariis vel declinare, vel peragrare, seu transire continget ut supra. eisdem tune suprascripta victui et vitae necessaria studiose, pie et fideliter suorum usui dumtaxat propter Deum imperciantur, et sine omni offensione et contradictione exhibeantur a suis successoribus praesentibus et futuris pariterque adimpleantur. De et super quibus clausulis, addicionibus, addicionalibus ipsa testatrix, post legitimam stipulacionem observanciae praemissorum. ac juris et facti in contrarium renunciacionem, de manu mei Notarii acceptam. et per se sponte in ea factam, peciit sibi unum vel plura, publicum seu publica sibi confici instrumentum et instrumenta, in meliori forma. Acta fuerunt haec in camera majori ac posteriori dictae testatricis. quam actu habitat, sub anno, indictione, mense, die, hora, pontificatu,

Sluiten