Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

13 Decembris hujus anni Elisabeth, vidua Godefridi de ye' Praeter plura alia. legavit conventui unum censum 12, ac alium 7 florenorum Rhenensium, super parochiam de Scynle, ac quaedam bona ibidem sita in fundationem unius Missae, singulis hebdomadibus celebrandae in AltariS. Josephi in Choro Venerabilis Sacramenti. Legavit praeterea praefato choro 60 florenos Rhenenses pro intertentione unius candelae, statutis temporibus colloeandaeante VenerabileSacramentum! Anno 1516 die 24 Aprilis Gertrudis de Doesborch, begina . lajoris Curiae Buscoducensis, in puram eleemosynam legavit Praedicatoribus ac ff. Minoribus Buscoducensibus, S. Augustini Eremitis Dordracensis ae Carmelitis Schoonhovianis censum 8 librarum pagamenti, super quaedam bona sita in parochia de Gemonden. Hunc censum integrum a praefatis Religiosis acquisivit hic conventus 28 Augusti 1520.

Anno 1517 Dominica 2a post Octavam Paschae celebratum tuit secundum capitulum provinciale in conventu Ultrajectino diffinientibus P. Mag. Jacobo a Stella, S. Th. D.; P. Mag. Joanne de Colle, S. Th. D. conventus Buscoducensis filio, P. Joanne Serlyn, S. Th. Lectore et Inquisitore et P. Andrea' Hugone, S. Th. Lectore et Inquisitore, conventus Hagaecomitani.

Eodem anno in vigilia Pentecostes, absoluto P. Theoderico de Oirschot a prioratus officio. eligitur in priorem hujus conventus P. Joannes Baerll, S. Th. Professor, qui multis aedificiis (XCIX) auxit conventum. — Prior undecimus. —

17 Junii ejusdem anni Joannes de Uden, reddituarius Domini de Geffen. legavit conventui vasa sua argentea pro constructione unius calicis, item campum pascualem in fundationem unius Missae seplimanalis.

18 Junii, Godefridus de Bye ac Elisabetha Henrici van den Acker, conjuges, in fundationem unius anniversarii legaver unt censum 4 librarum payamenti super quaedam bona sita in parochia de Gestel.

28 Novembris, Aleydis, vidua Arnoldi Smeedts, in funda-

Sluiten