Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tu Ziericzeano capituhim provinciale nonum Diffinitores fuerunt:

P. Walterus, conventus Ziericzeani prior.

P. Godefi idus Zittart, S.Th. Doctor, conv. Neomagensis prior.

P. Mag. Joannes «le Coemeterio S. Th. D.

P. Joannes Serlyn.

Anno 1520 die 7 Octobris, primum actum Inquisitionis in haereticos celebrarunt Buscoduci P. Joannes Baerll. S. Th. D. ac Inquisitor, hujus conventus filius, et Dominus Heuricus van der Molen, canonicus Ecclesiae Collegiatae S. Joannis Evangelistae, in Odaeo praefatae ecclesiae condemnantes 'J personas, inter quas duae begginae haeresi Lutherana infectae, ad recantationern ac unius anni poenitentiam publicam.

5a Maji ejusdem anni mortuo P. Hugone de Delft, hujus provinciae Provinciali, datur ei in capitulo Bruxellis celebrato, successor :

P. Antonius de Coemeterio, S. Th. Prof. conventus Antverpiensis filius.

Anno 1527 in capite Quadragesimae P. Gherardus de Bye, postquam hunc conventum tribus et medio annis laudabiliter, in maximis angustiis turn propter haeresim exsurgentem, turn propter tumultus civium, rexisset, ab officio deponitur, mox pro secunda vice eligendus prior conventus Bruxellensis eligiturque in ejus locum, tertiavice hujus loei prior, tempore visitationis: P. Theodericus de Oirschot, S. fh Lector, Praedicator generalis ac confessarius actualis Monialium conventus Wyckani. — Prior duodecimus. —

Anno 1528 circa festum S. Joannis Baptistae, cives plurimi, inter quos non exiguo numero sectarii. a Gubernatrice Margareta iitteras impetrarunt, quibus Beligiosi Buscoducenses rursus ad aliud triennium jubebantur solvere accisia, ac impositiones supra cerevisiam, ac alia. His omni conatu se opposuere patres, piaecipue Carthusiani, Wilhelmitae Praedicatores. timentes ne singulis tiienniis similes litterae

Sluiten