Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

P. Anselmum Ghemert, S. Th. Baccal. virum zelosum et exemplarem. Hic — prior decimus tertius — statim de consilio patrum renovavit prohibitionem P. Mag. Jacobi de Galcar, quondam Provincialis, ne quis in posterum propter diversa pericula, modo habita, erigeret caminum in cella.

Anno 1531) mandatoCuriae conventus rursus contributionem quamdam solvere debuit.

Eodem anno in festo SS. Gervasii et Protasii, Ordinern intraverunt:

Fr. Dominicus Ghemert.

Fr. Leonardus de Oosterwyck, hic tarnen ob continuam et incurabilem infirmitatem e novitiatu dimissus fuit.

Anno 1531 in initio Februarii Provincialis rursus visitavit hunc conventum, nulla tarnen facta mutatione.

Circa ioitium Quadragesimae mandatum Curiae fuit publicatum, quo praecipiebatur Religiosis ut notitiam bonorum immobilium, post annum 1515 quo facta fuerat ultima amortisatio. acquisitorum ad Curiam deferrent.

Dominica post festum Visitationis B. M. V. in conventu Insulensi celebrata fuere comitia provincialia, diffinientibus:

P. Joanne Serlyn, Priore Insulensi.

P. Mathaeo de Busco, studii Lovaniensis Regente.

P. Mag. Wilhelmo de Buren, conventus Roterodamensis Priore.

P. Joanne de Embrica, Priore conventus Calcariensis.

In praefato Gapitulo Ordinis conventus Nationis Brabantiae aerarium commune, in mutuam defensionem contra quoscumque (CV) tam ecclesiasticos quam saeculares, Ordinis privilegia infringentes, crearunt; hujusce aerarii ac mutuae defensionis promissionis instrumentum, a Provinciali ratificatum anno sequenti, subjicio:

»In Nomine Domini. Amen. Notum sit omnibus et singulis praesentes has litteras inspecturis et audituris quod anno Domini millesimo quingentesimo, tricesimo primo in mense Julio, comparaverunt in conventu Insulensi Ordinis

Sluiten