Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

singulis feriis sextis legendae in choro Nominis Jesu; item censum 8 librarum pagamenti in usum candelarum in choro Venerabilis Sacramenti.

Eodem anno Dominus Lambertus Nicolai fundavit anniversarium solemne cum vigiliis et concione in refrigerium omnium fidelium defunctorum, celebrandum die 8 Januarii, in quem finem legavit conventui censum 15 florenorum.

Anno 1533 in festo Cathedrae Petri habitu Ordinis induitur:

Fr. Adrianus Oisterwyck.

Feria Paschatis habita fuit prima concio haeretica extra civitatem inter pagos de Vucht et Herlaer a juvene quodam pannitonsore. Confluxerant ultra ducentos tam cives quam extraneos; auditorium tamen turbatum fuit a sculteto Buscoducensi, pluresque ex eis postea per commissarios Aulae capite damnati fuerunt, resipiscentibus poenitentiae publicae mulctaeque pecuniariae addictis.

Dominica 3a post Pascha 1233 celebratum fuit capitulum Provinciale decimum quartum in conventu Trajectensi ad Mosam. Diftinitores fuerunt:

P. Franciscus Hasselt, Prior conventus Mosaetrajectensis ct filius.

P. Mag. Laurentius Laurentii, S. Th. Doet.

P. Petrus Nicolai conventus Hagensis Prior.

P. Paulus conventus Brugensis Prior.

Infra Octavum Visitationis B. M. V. rursus conventum pacifice visitavit Provincialis.

3 Decembris Theodericus van Cleef et Agnes Gysberti, conjuges, fundarunt anniversarium cum pictantia; in hunc finem conventui legantes censum 3 Rhenensium et 17^ assium, super domum sitam Buscoduci.

In festo Conceptionis B. M. V. ad Ordinem recipitur :

Fr. Petrus Lierop.

Anno 1534 R. P. Prior turrim ecclesiae répara vit, novisque lapidibus ab imo sursum obduxit.

Sluiten