Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

P. Anselmus van Ghemert, conventus Buscoducensis Prior et filius.

P. Henricus de Galkar, conventus Harlemiensis Prior.

P. Joannes Serlyn, conventus Insulensis Prior.

27a Octobris conventus acceptavit redditum 50 librarum Pagamenti. super quaedam bona sita in parochia de Zomeren; item, redditum 3 florenorum carolinorum super Status Brabantiae in fundationem unius Missae singulis diebus ferialibus legendae in sacello S Spiritus extra conventum; quae fundatio facta erat ab Yda Henrici Erlen, uxore Joannis Joannis de Erp.

1537 15 Octobris Antverpiae celebratur capitulum Provinciale in quo ab oflicio semoto P. Guilielmo ab Alten Provinciaii, successor datur P. Paulus van Neeren, vicarius Provinciae. Hic iinmediate post electionem visitavit hunc conventum.

Induitur habitu Ordinis in festo S.S. Simonis et Judae:

Fr. Leonardus Maeseyck.

Circa hunc annum Mechtildis, filia Alardi van Bree, fundavit 3 anniversaria ac unam Missam quotidie in ecclesia hujus conventus dicendam.

(CX) Anno 1538 die 14 Februarii, F. Gerardus Bye, S. Th Licentiatus, confessarius Sororum Monasterii de Auderghem. repetitis vicibus conventus Bruxellensis Prior, hujus vero filius et qtiondam Prior, fundavit anniversarium pridie Nativitatis B. M. V. dicendum cum pictantia fratribus distribuenda, pro quibus assignavit censum 2 florenorum Carolinorum a conventu Bruxellensi annue solvendum.

In festo SS. Simonis et Judae habitum Ordinis induerunt:

Fr. Helias Boxtel

Fr. Joannes de Roda.

Eodem anno Swollis (propter pestem in conventu grassantem) in Domo S. Hieronymi celebrata sunt comitia Provincialia decima octava, in quibus, mortuo P. 1'aulo van Neren Provinciaii, omnium eligentium calculo eligiturPro-

Sluiten