Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

vincialis P. Theodericus de Scoonhovia, S. Th. Racc., conventus Ultrajectini actualis Prior et filius.

Diffinitores fuerunt:

P. Wilhelmus de Alten, Prior conventus Calcariensis et filius, quondam Provincialis.

P. Andreas Caulis, Prior conventus Brugensis et filius. P. Rernardus Gruwel, de Embrica, conventus Swollensis Prior.

P. Gaspar Ballinx, conventus Bruxellensis Prior et filius. Anno 1539 die 27 Aprilis ad habitumOrdinis admittuntur: Fr. Petrus Testelt.

Fr. Paulus Joannis.

In fe»to Assumptionis 15. M. V. P. Theodericus de Scoonhovia, in visitatione huius conventus, ordinavit ut habitus et vestes fratrum mundarentur expensis conventus, atque in posterum fratres vescerentur pane triticeo.

24 Octobris Henricus van den Hoevel et Aleydis Huberti van Hees, conjuges. praeter particularia legata, ultima sua voluntate, fundarunt sibi anniversarium cum pictantia; in hunc finem assignarunt conventui summam 1U0 Carolinorum. Legaverunt insuper eidem censum 0 librarum pagamenti super quaedam bona, sita in Parochia de Lithoyen;

censum -7 vasorum siliginis pro anniversario cum vigilüs ac sermone celebrandis in die Animarum.

Anno 1540 in festo 3. Agathae habitum Ordinis assumpserunt:

Fr. Joannes Gheldrop, qui Ordinem in novitiatu dimisit.

Ir. Joannes Lierop, tertiarius.

In festo S. Laurentii :

Fr. Henricus Oesterwyck.

Fr. Joannes Hees, tertiarius.

(CXI). In festo Nativitatis B. M. V. Valencenis celebratum fuit capitulum Provinciale decimum nonum. Diffinitores fuerunt :

P. Bobertus de Bono Monte, conventus Valencenensis Prior

Sluiten