is toegevoegd aan uw favorieten.

Chronicon Conventus Buscoducensis Ordinis Praedicatorum et Historia monasterii Worcumiensis

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sine gravi suspicione odii in Bcligiosos; plures enim tum de Magistratu, tum de communi plebe jam inde novae Beligioni in occulto addicebantur.

Durissimo quoque Magistratus mandato conventui nostro praecepit ut propriis expensis turrim prope Portam S. Antonii exstrueret, eamque rebus bellicis interteneret, huic tamen mandato nullo modo paruit conventus; frustra murmurarite ac minas spirante Magistratu.

In festo S. Gregorii Papae habitum Ordinis induit:

Fr. Walterus Wyck de Vucht, tertiarius.

(CXII) 13 Septembris acceptavit conventus censum 5 carolinorum super duas domos sitas Buscoduci in vico Vuchtensi, in fundationem anniversarii; item censum 10 carolinorum in fundationem 2 Missarum, singulis septimanis legendarum in Ghoro Venerabilis Sacramenti; quae fundationes factae fuerant a Margareta, filia Theodorici Arnoldi, vidua Joannis van Gunstelaer.

In festo S. Severini Episcopi ordinatum fuit in visitatione Provincialis, ut ad pulsum meridianum campanae Majoris Ecclesiae, lector mensae lectionem sisteret, omnesque Dei grates referrent pro beneficio Redemptionis generis humani ac Passionis Salvatoris nostri.

1543 In festo S. Gregorii Papae ad Ordinem admittitur :

Fr. Aegidius de Tiela tertiarius.

In festo S. Joannis Baptistae celebratur in conventu Antverpiensi capitulum provinciale vigesimum. Diffinitores fuerunt:

P. Joannes Walterus, Inquisitor.

P. Franciscus Hasselt, Praedicator Generalis.

P. Franciscus de Beka, Praedicator Generalis, conv. Ultraj. filius.

P. Hieronymus de Calcar, Conventus Groningensis Prior.

Circa festum SS. Ursulae et Sociarum, absoluto Fr. Anselmo Ghemert, in actuali visitatione, a prioratus officio, in eadem visitatione communi eligentium suffragio in ejus locum substituitur in festo S. Severini Episcopi: