Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Anno 1549 in festo Regum habitum Ordinis induit: Fr. Joannes de Leendt.

In festo S. Servatii:

Fr. Joannes Bax de Leendt.

Circa festum S. Augustini visitavit valde pacifice hune conventum Provincialis.

22a Septembris solemni pompa civitatem ingressus Philippus Hispaniorum Rex. sequenti die Brabantiae Dux salutatur: In festo Conceptionis B. M. V. habitutertiariorum induitur: Fr. Henricus a Bergis.

Anno 1550 circa festum S. Bavonis Provincialis visitat hunc conventum.

In vigilia S. Augustini in conventu Gandensi celebratur capitulum Provinciale: diffinitores fuerunt:

P. Joannes Bunderius, conventus Gandensis Prior et filius. P. Joannes Buyter, conventus Zutplianiensis Prior. P. Petrus Ongeest. conventus Boterodamensis Prior. P. Gaspar Ballinx, S. Th. Licent., conventus Bruxellensis quondam Prior et filius.

Anno 1551 die 17 Maji, in conventu Salmanticensi celebratur capitulum generale, sub Reverendissimo P. Francisco Romano, Castilionensi, Ordinis Praedicatorum Magistro Generali, in quo decernitur Provincialis Officium in hac Provincia futurum tantum quadriennale, hisce verbis:

«Declaramus et determinamus Provinciales nostros Franciae et Germaniae Inferioris in posterum expleto quadriennio Provincialatus statim tore a suo ofïicio absolutos, et ita eos nunc et pro tune a dicto ofïicio absolutos decernimus et declaramus, juxta determinationem Julii Papae secundi".

Vi hujus decreti, licet in sequenti capitalo Generali, Romae anno 1553 celebrato, pro hac tantum Provincia revocati, absolvitur F. Theodericus a Scoonhovia a Provincialatus ofïicio, instituiturque in praefato Salmanticensi capitulo, hujus Provinciae vicarius Fr. Cornelius ab Ertboorne, S. Th. Doet., conventus Antverpiensis Prior et filius.

12

Sluiten