Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Hoe anno pestis rursus depopulatur civitatem.

In festo 13. Antonii Abbatis habitum Ordinis induit anno 1559:

Fr. Jacobus Hersel.

15 Aprilis mortuo P. Mag. Adriano Laurentii, hujus provinciae Provinciali, celebratur in conventu Ultrajectino (CXXIII) capitulum Provinciale vigesimum oclavum, inquo Provincialis eligitur Exim. P. Mag. Godefridus a Mierlo, S. Th. Doctor, hujus conventus lilius ac Ultrajectini Prior actualis. — Diiïïnitores fuerunt:

P. Joannes Walterus. Studii Lovaniensis Regens, conventus Insulensis filius.

P. Ladovicus Wyckhuys conventus Winoci Bergensis Prior.

P. Petrus conventus Neomagensis Prior.

P. Theodoricus Joannis conventus Hagaecomitani Prior.

30 Julii habitum Ordinis induit:

Fr. Mathias Lierop.

Circa festum Praesentationis B. M. V. Neo-provincialis visitat conventum.

1560 in festo Apostolorum Petri et Pauli ad Ordinem admittuntur :

Fr. Cornelius Chaem.

Fr. Henricus Zulre.

In festo Assumptionis B. M. V.:

Fr. Joannes Henrici.

In festo S. Bernardi Abbatis:

Fr. Aegidius Zulre.

Circa Adventum Domini visitavit Provincialis hunc conventum, statuitque in eo lectorem grammatices ob Novitiorum et juniorum fratrum imperitiam, fr. Guilielrnum Wetten, conformiter ad ordinationem primam capituli Generalis Romae 1553 celebrati.

Initio anni h>61 P. Antonius Leendanus, hujus conventus Prior, erexit in horto, retro conventum imaginem B. M.V. Sanctam Mariam depace vulgo nuncupatam, quam devote visi-

Sluiten