Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tantibus indulgentiam 40 dierum concesserunt Reverendissimi Domini Gregorius Sylvius, Ord. Praed. Episcopus Tagastensis, suflraganeus Leodiensis, Robertus a Bergis, Episcopus Leodiensis, et Nicolaus de Eckmunda, Episcopus Hebronensis, suffraganeus Ultrajectinae dioecesis. 1)

Ultima Augusti celebrantur comitia Provincialia vigesima nona in conventu Atrebatensi. Diffinitores fuerunt:

P. Antonius Havet, conventus Atrebatensis Prior et filius, S. Th. Doet. Parisiensis.

P. N. de Horst, conventus Mosaetrajectensis Prior. P. Joannes Pauli, conventus Antverpiensis Prior. P. Leonardus Dalen, conventus Swollensis Prior et filius. Circa festum Omnium Sanctorum in visitatione Provincialis ad habitum Ordinis admittuntur:

Fr. Gualterus Heeswyck. conversus.

tr. Guilielmus Loemmel, tertiarius.

5 Decembris Venerabilis Dominus Jacobus Ostayen de Zundert, fundavit bursam pro studente in domo Fratrum Sylvaeducensi numeratis conventui 300 llorenis, pro quibus obligatus manebat conventus ad victum ac vestitum procurandum temporestudii humanarumlitterarum; iisqueabsolutis, bursarium ad Ordinem, suppositis capacitate, morumque probitate, admittendum. Provisores hujus bursae voluit fundator Priores Praedicatorum ac Guilielmitarum (CXXIV) Buscoducensium. Fundaverat idem Dominus anniversaria duo, sibi et uxori, ante sacerdotium ductae. solemniter in conventu celebranda.

Anno 1562 in festo S. Antonii Abbatis habitu Ordinis induuntur:

Fr. Joannes Jacobi.

Fr. Gosuinus Hostius.

Die 19a Mensis Aprilis:

Fr. Michael Arnoldi.

1) Meijer. De Prelikheeren te 's-Hertogenbosch. Bijlage X Blz. 235.

Sluiten