Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

culari; quod deberemus reponere et omittere cantum, hymnos, omne ecclesiasticum officium ac etiam Smum Missae Sacrificium quod ipsi maleficium* vocabant, et tertio, ne ulterius maneret aliqua suspicio hujus Smi Sacrificii, quod sulïoderemus et destrueremus ipsi omnia nostra altaria. Ad primum ego respondi, quod sine jusla causa non liceret nobis temere ponere seu dimittere habitum, sub poena magna, videlicet excommunicationis. Ad secundum dixi : quod hoe etiam non liceret nobis, sic sine justa causa omittere horas canonicas, et consequenter ad tertium dixi hoe esse horribile suffodere et destruere altaria et sub magna poena quoque prohihitum, ideo potius moriendum quam horum quippiam temere attentandum. Tune ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine ; et ut citra jactantiam dicam, nunquam mutavi habitum ordinis ad unam horam hoe tribulationis tempore, neque ad unum diem, toto dicto tempore, omisi celebrare. Faxit Deus quod in gloriam Dei et salutem meam; hucusque vimerabilis prioris Leendani testis oculati verba. 1)

Hujus tam atrocis in Praedicatores praesertim persecutionis praecipuus incitator fuit ac coryphaeus, quidam ex haereticorum praedicutiis, nomine Godefridus, vulgo Goeyen van Woensel, Romanae Ecclesiae desertor, qui dum pastorem agens in termino hujus conventus, oves sibi concreditas haeretica peste inficeret, patres hujus conventus ut murum validum pro ecclesia oppositos sibi semper habuit, quapropter hocce tempore hujus resistentiae memor, auditorium suum quotidie in Praedicatores animabat his verbis : »Isti Praedicatores sunt me persecuti, nunc egregie persequar eos ubi potero nee persequi eos cessabo."

Expulsis fratribus Pater Provincialis statim providit de conventibus in quibus benigne recepti sunt.

Conventus Ultrajectinus recepit fratres sequentes:

1) Meijer. De Predikheeren te 's-Hertogenbosch. Blz. 53. — Prosper Cuypers —Van Velthoven. Documents pour servir a l'histoiredestroubles religieuscs du XV!•'»•' siècle, p. 380, 382, 391, 412.

Sluiten