Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Fr. Joannes a Tylborch.

Fr. Godefridus ab Oosterwyck.

Anno 1571, in festo Cathedrae S. Petri ad Ordinem admittuntur:

Fr. Adrianus de Monte.

Fr. Jacobus Nuenen.

Fr. Henricus Matthiae ex fano S. Trudonis, conversus.

In Majo reparatur bibliotheca, insignem eleemosynam contribuente Reverendissimo P. Godefrido a Myerlo, hujus conventus (ilio, ex-provinciali, Harlemiensium episcopo secundo.

7 Maji in couventu Harlemiensi celebratur capitulum Provinciale trigesimum tertium, in quo praeside R. P. Henrico a Bergeyck, conventus Buscoducensis filio, Harlemiensis Priore ac Provinciae Vicario, in locum Reverendissimi P. God. v. Myerlo, in Provincialem eligitur Exim. P. Mag. Paulus Coyanus, S. Th. D. ex conventu Gandensi, conventui Brugensi incorporatus. Diffinitores erant:

P. Henricus a Bergeyck, qui supra.

P. Elias de Boxtel, conventus Ultrajectini Prior, hujus filius.

P. Joannes Clemens, conventus Valencenensis Prior.

P. Henricus Tongris, conventus Leowardiensis Prior.

In festo S Lucae Provincialis visitavit hunc conventum valde pacifice, sine ulla mutatione.

In festo S. Catharinae Virginis et Martyris habitum Ordinis induit:

Fr. Gerardus ab Oosterhout.

1572. Feria Secunda Pentecostes R. P. Antonius a Leend, Prior, prohibuit ne in posterum claustrum pateret personis alterius sexus, quod post destructionem conventus per haereticos, ob rationes plures fuerat toleratum.

(CXXXIVj Hoe anno ad tantam egestatem, ratione grassantium per Majoratum Sylvaeducensem Haereticorum, tum ob gravissimos sumptus restaurationis, conventus reductus est, ut Honorandus P. Prior non tantum libros proprios

Sluiten