Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Reverendissimo Clemente Grabeels, Buscoducensium Antistite, 2J Octobris 159:2 vita functo, Reverendissimus L). Gisbertus Masius ejus successor 25 Martii hujus anni solemniter ecclesiae Cathedralis possessionem personaliter adit.

(CXLII) 1596 die la Maji habitu Ordinis induuntur:

tr. Joannes Adriani, hic paulo post professionem ex imbecillitate cerebri aufugit.

Fr. Leonardus Petri ab Udeu.

15U7 die 21 Aprilis in conventu Insulensi celebralur capitulum Provinciale quadragesimum secundum. Dillinitores fuerunt:

P. Mag. Stephanus Jonas, conventus Bruxellensis Prior et lilius, S. Th. D. Lovaniensis.

P. Mag. Petrus Bacherius, conventus Gandensis tilius, S. Th. Doet.

In hoe capitulo R. P, Matthias Lieropius, hujus conventus Prior, ab officio deportatur, electo in ejus successorem R. P. Joanne Jacobi. Priore decimo octavo.

1597 die 14 Novembris conventus dedit in emphyteusim Mensae S. Spiritus pratum, situm inter conventus hortum et urbis moenia, in quo, invitis patribus, circa haec tempora Civitas molendinum erexerat.

159b in festo S. Laurentii ad habitum Ordinis admittuntur:

Fr. Nicolaas Georgius.

Fr. Antonius Lamberti.

Fr. Joannes Alberti, conversus.

1599 Dominica tertia post Pascha celebratur capitulum Provinciale quadragesimum tertium in conventu Atrebatensi.

In festo S Luciae Virginis et Martyris R. P. Joannes Jacobi, hujus conventus Prior, dum Gompletorium de more cum fratribus in choro persolvit, subito et quasi in ictu oculi spiritum exhalat.

In ejus locum mox substituitur: R. P. Adrianus Leerult. Prior decimus nonus.

Hic in festo S. Thomae Apostoli habitu Urdinis induit;

Sluiten