Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

inslaurata pugna Briautaeus alterum perdit equum, tandem tertium nactus, inlelici fato duellum renovat. pluribus enim ex suis prostratis, pluribusquc eum deserrntibus. postquam pedes se aliquantulum defendisset cum quatuor sociis. vita promissa. se in Buscoducensium potestutcm trndidit.

Verum cum uibis ingressum Buscoducenses parant, turmae Grobbendoncanae plures victoribus gratulabundi occurrentes, Briautaeum cum reliquis captivis, contra fidem datam pluribus confossum vulneribus, vita privant E. Grobbendoncanis quinque desiderati sunt. totidemque tere yraviter laesi, e Briautaeis decem occisis.

Gerardo Abrahami ejusque commilitonibus solemniter parentatum eorumque exuviae in bujus conventus ecclesia terrae mandatae; appensa insigni pictura. Gerardum cum sociis occisis repraesentante, quae etamnum in conventu (CXLIY) Fratrum Praedieatorum Mechliniae asservatur, appositis etiam inscriptionibus, historiam his verbis posteris narrantibus: «Provocatus ab hoste Gallicae turmae duce, Domino de Bréauté, genere claro, aetate feroci, Gerardus Abrahami Sylvaeducensis, in ducenda equitum itemturma, 1). Antonii Baronis de Grobbendoncq vicesgerens, cum XX duobus commilitonibus contra totidem Gallos, veteri Horatiorum exemplo, virtute et successu admirabili, caesis hostibus XVII, in conspectu Patriae. ac pro ejus gloria fortiter dimicans cum fratre Antonio ac tribus aliis militibus suis. cecidit; qui a turmae suae duce, solemni funere huc delati, ob mortem qua non potuit contirigere gloriosior, Kesurrectionem gloriosam hic expectant.

Anno G I 'J I D C Non. Febr.

Vivite Magnanimi Juvenes Fortissima nostrae Boboia Militiae, Patriae Vobisque parastis Aeternum Virtute I)ecus. Victricia Gentes Arma stupent aliae, Certamine Viribus aequo

Sluiten