Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quocumque statu aut condicione fuerit, habet et per obitum suum relinquet, hoe tarnen nobis et nostris heredibus ac successoribus salvo, quod nos, nostri heredes et successores .delicta seu excessus, per Johannem et Abertinum, fratres, Symonem et Godefridum, consanguineos, socios et familiam eorum predictos seu quemlibet eorum post datam presencium forsan perpetranda seu perpetratos, contra eosdem promovere et ab ipsis requirere poterimus iuxta tenorem et modum in eisdem presentibus litteris expressos. Insuper considerata etiam nostra et terrarum nostrarum utilitate, concessimus et concedimus per presentes prenominato Abertino de Montefia et Antonio filii Bernerii de Montefia, Lombardie mercatoribus, eorumque heredibus, sociis et servitoribus et familie eorundem, quod ipsi eorumque socii et familia, quos et quam ipsi ad hoe assumpserint vel procollocaverint, libere commorari poterint in opido Ruremundensi a die confectionis presencium litterarum usque ad proximum festum nativitatis sancti Johannis Baptiste et ab ille festo in antea quo ad viginti annos dictum festum sancti Johannis continue et immediate subsequentes, volentes et consencientes, quod dicti mercatores eorumque socii et familia seu alter eorum per dictos viginti annos suas mercaturas ibidem libere exerceant, cambiare seu mercari et cambiri et alia sua negocia cum quocumque seu quibuscumque modo quocumque facere et exercere et in hoe opido nostro sua beneplacita exequi et facere libere valeant, ut sibi noverint expedire. Ita quod in dicto nostro opido RureF°'- 33v- mundensi nullus Lombardus, vel Tuscanus, vel aliquis alius simile eius excercens, commorari poterit in detrimentum dictorum mercatorum infra dictos viginti annos, preterquam dicti mercatores eorumque socii et familia, quos et quam sibi ad hoe assumpserint vel pro se ibidem-duxerint collocandos, quos quidem mercatores supradictos eorumque socios et familiam communiter et singulariter cum universis bonis et rebus suis recepimus et recipimus per presentes sub nostra

Sluiten